- OPTERIA
- OPTERIAGraece Ο῾πτήρια, munera dicta olim, quae primo viso infante exhibebantur; a quibus diversa erant Α᾿νακαλυπτήρια seu Θεώρητρα, quae Sponsae dari solebant, cum primum futuro Marito eiusque cognatis se dabat conspiciendam, Thom. Bartholin. de Puerperio Veter.Scaliger vero sic Poetices l. 3. c. 101. Ad Sponsum, inquit, perdncta Sponsa ab eo detegebatur: a quo etiam eius detectionis dona accipiebat, quae et idcirco ἀνακαλυπτήρια, et quia tunc ab eo primum videretur, ὀπτήρια quoque; et quod eam allequeretur, προσφθεγκτήρια etiam dicta sunt: inter nuptialia munera haec referens. Addit tamen, apud Callimachum vocem sumi, uti dictum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.